LIECHTENECCIA

LIECHTENECCIA
LIECHTENECCIA
Germ. LIECHTENEK, castrum Germ. in agro Wirtenbergensi, sub proprio olim Comite, ex Fam. vett. Tubingae Comitum, in qua circa A. C. 1000. memoria Adelberti Com. Palatini Tubingae celebris fuit. Lineae fuêre plures, sed non diuturnae. Postquam vero Gothfridus et Vilhelmus fratres Tubingam vendidêre Wirtenbergicis Comitibus A. C. 1342. rebus accisis splendori familiae non parumdecessit, quem in dynastia Liechtenek utcumque tuebantur, donec ultimus marium Conradus Vilhelmus lineam clausit, A. C. 1630. unicâ filiâ relictâ, Elisabethâ Bernhardinâ, quae nata A. C. 1614. nupsit Car. Com. Solmensi et Neoburg. ad Aenum. Vide iterum Phil. Iac. Spener. Parte l. p. 88.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”